Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Secundus Maccabaeorum - 5

Secundus Maccabaeorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 5 5,1Circa hoc autem tempus Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum.
Nova Vulgata 5,2Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes
Nova Vulgata 5,3et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes.
Nova Vulgata 5,4Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem.

Nova Vulgata
5,5Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem.
Nova Vulgata 5,6Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam, arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere.
Nova Vulgata 5,7Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
Nova Vulgata 5,8Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est.
Nova Vulgata 5,9Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
Nova Vulgata 5,10et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit.
Nova Vulgata
5,11Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae gesta erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc profectus ex Aegypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit
Nova Vulgata 5,12et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare.
Nova Vulgata 5,13Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et natorum exterminium virginumque et parvulorum neces.
Nova Vulgata 5,14Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant, venumdati sunt.
Nova Vulgata 5,15Non contentus autem his, ausus est intrare templum universae terrae sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriae fuit proditor,
Nova Vulgata 5,16et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et honorem, profanis manibus contrectans.
Nova Vulgata 5,17Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio.
Nova Vulgata 5,18Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia.
Nova Vulgata 5,19Verum non propter locum gentem, sed propter gentem locum Dominus elegit.
Nova Vulgata 5,20Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est.
Nova Vulgata
5,21Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem.
Nova Vulgata 5,22Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem: Hierosolymis quidem Philippum, genere Phrygem, moribus barbariorem eo ipso, a quo constitutus est;
Nova Vulgata 5,23in Garizim autem Andronicum; praeter autem hos Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebat civibus.
Nova Vulgata 5,24Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti vero et duo milia virorum — praecipiens omnes perfectae aetatis interficere, mulieres autem ac iuniores vendere.
Nova Vulgata 5,25Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis praecepit;
Nova Vulgata 5,26omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit.
Nova Vulgata 5,27Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.